- FULMENTUM
- FULMENTUMin vet. Proverbio apud Varronem, Fulmenta lectum scandunt: fulcrum lecti est, non gradus ad scandendum in lectum ut opingatus est nonnemo. Ab eadem enim origine utrumque, fulcrum et fulmentum. Lucillius apud Nonium,Subicit huic fulcrum, fulmentas quattuor addit,Idem, in alio versu,Fulmentas senis ac tinis subducere,quae nomina sunt vasorum vinariorum. Sed et soccorum fulmenta, apud Plaut. Trin. Act. 3. sc. 2. v. 94. et Bacch. Act. 2. sc. 3. v. 98. por καττύματι iis suppingi solito. Eodem sensu et fulmen vett. pro sulcimine sc. dixêre. Unde subsulmen et suffulmen, ὑπέρεισμα, proprie quo rotae sustulciuntur, et verbum suffulminare, pro quo corruptum est, sufflamen et susslaminare etc. Salmas. ad Solin. p. 233.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.